Liber Leviticus*

Caput 20: Versus 11

Qui dormierit,etc. Haec superius dicta et exposita sunt, ubi dictum est:Non revelabis turpitudinem patris tui,etc. Sed hic aperte tan git eum qui idem quod proximus agit, nec peccati societate erubescens, prodit; in quo mortis poenam legislator sanxit. Novercae autem virum conjunxit, quia quod in patrem a filio delinquitur, hoc in filium a patre committitur, et similis utrobique impietas.ORIG., ubi supra.Supra dictum est, etc., usque ad non solum pro qualitate, sed etiam pro quantitate.
(* Traductions européennes)